Latin
81
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 81
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXXXL—22. Peccati causæ duæ, ignorantia et infirmitas, quas nemo vincit nisi divinitus adjutus. Hoc nunc dicam, quod quidem et in aliis opusculorum meorum locis sæpe jam dixi. Duabus ex causis peccamus; aut nondum videndo quid facere debeamus, aut non faciendo quod debere fieri jam videmus: quorum duorum illud ignorantiae malum est, boc infirmitatis. Contra quae quidem pugnare nos convenit: sed profecto vineimur, nisi divinitus adjuvemur, ut non solum videamus quid faciendum sit, sed etiam accedente sanitate' delectatio justitae vincat in nobis earum rerum delectationes, quas vel habere cupiendo, vel amittere metuendo, scientes videntesque peccamus; jam non solum peccatores, quod eramus etiam cum per ignorantiam peccabamus, verum ctiam lcgis prævaricatores, cum id non facimus quod faciendum, vel facimus quod non faciendum esse jam scimus. Quapropter non solum si peccavimus ut ignoscat, propter quod dicimus, Dimille nobis debita nostra, sicut et noa dimiltimus debitoribus nostris; verum etiam ne peccemus ut regal, propter quod dicimus, Ne noa inferas in tentationem (Matth. VI. 12, 13); ille rogandus est, cui dicitur in Psalmo, Dominus illuminatio mea et salus mea (Psal. xxvi, t); ut illuminatio detrahat ignorantiam, salus infirmitatem.