Latin
80
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 80
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXXX. —Peccata horrenda usu videntur levia. Huc accedit I quod peccata, quamvis magna et horrenda, cum in consuctudincm venerint, aut para aut nulla esse creduntur; usque adco ut non solum non occultanda, vcrum etiam prædicanda ac diffa manda vidcantur, quando, sicut scriptum cst, Laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et qui iniqua gerit benedicitur (Psal. re, 21). Talis in divinis Libris iniquitas clamor vocatur. Sicut habes apud Isaiam prophetam de vinea mala: Exspectavi, inquit, ut faceret judicium, fecit autem iniquitatem 3, et non justitiam, sed clamorem (Isai. v; 7). Unde est et illud in Genesi: Clamor Sodomorum et Gomorrhæorum multiplicatus est (Gen. XVIII, 20). Quia non solum jam apud eos non puniebantur. illa flagitia, verum etiam publice veluti lege frequentabantur. Sic nostris temporihus ita multa mala, etsi non talia, in apertam consuetudinem jam venerunt, ut pro his non solum excommunicaTe aliquem laicum non audeamus, sed nec clericum degradare. Unde cum exponerem ante aliquot annos Epistolam ad Galatas, in eo ipso loco ubi ait Apostolus, Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis; exclamare compulsus sum: «Vae peccatis hominum, qua sola inusitata exhorrescimus: usitata vero, pro quibus abluendis Filii Dei sanguis effusus est, quamvis tam magna sint,. . ,omnino claudi contra se faciant reguum Dei 1, sape videndo omnia tolerare, sæpe tolerando nonnulla etiam facere cogimur! atque ulnam, o Domine, uon omnia que non potuerimus prohibere, faciamus >(Expos. Epist. ad Galat. n. 55)! Sed videro utrum me immoderatus dolor incaute aliquid compulerit dicere. *