Latin
84
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 84
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXXXIV. —! De carnis resurrectione. Jam vero de resurrectione carnis, non sicut quidam revixerunt, iterumque sunt mortui, sed in æternam vitam, sicut Christi ipsius caro resurrexit, quemadmodum possim breviter disputare, et omnibus quæstionibus quæ de hac re moveri assolent, satisfacere non invenio. Resurrecturam tamen carnem omnium quicumque nati sunt bominum atque nascentur, et mortui sunt atque morientur, nullo modo dabitare debet christianus.