Latin
85
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 85
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXXXV. —Fetus abortivi an resurgent. Unde primo occurrit de abortivis fctibus quxstio, qui jam quidem nati sunt in uteris matrum, sed nondum ita ut jam possent renasci. Si euim resurrecturos eod dixerimus; de iis qui jam formati suut, tolerari potest utcumque quod dicitur: informes vero abortus quis non proclivius perire arbitretur, sicut semina quae concepta non fuerint? Sed quis negare audcat, etsi affirmare non audeat, id acturam resurrectio- Dem, ut quiquid formae defuit impleatur? Atque ita non desit perfectio, quæ accessura erat tempore, quemadmodum non erunt vitia quae accesserant tempore: ut neque in eo quod aptum et congruum dica allaturi fuerant, natura fraudetur; neque in eo quod adversum attjue contrarium dies attulerant, natura turpetur; sed integretur qnod nondum erat integrum, sicut instaurabitur quod fuerat vitiatum (b).