Latin
87
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 87
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXXXVII -Monstresi fetus quomodo resurrecturi. Neque enim et monstra quæ nascuntur et vivuni, quamlibet cito moriantur, aut resurrectura negabuntur, aui ita resurrectura credenda sunt, ac non potius correcta emendataque natura. Absit enim ut illum bimembrem, qui nuper natus est in Oriente, de quo et fratres fidelissimi quod eum viderint retulerunt, ct sanctae memoriae Hieronymus presbyter scriptum reliquit (a): absit, inquam, ut unum hominem duplicem, ac non potius duos, quod futurum fuerat, si gemini nascerentur, resurrecturos existimemus. Ita cætera qu:c singuli quique partus vel amplius vel minus aliquid habendo, vel quadam nimia deformitate monstra dicuntur, ad humanæ naturae liguram resurrectione revocabuntur; ita ut singulæ animæ singula sua corpora obtineant, nullis cohærentibus etiam quæcumque cohærentia nata fuerant; sel seorsum sibi singulis sua membra gestantibus, quibus humani corporis completur integritas.