Latin
86
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 86
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXXXVI. —Fetus in utero quando vivere incipiat. Ac per hoc scrupulosissime quidem inter doctissimos queri ac disputari potest, quod utrum ab homine inveniri possit ignoro, quando incipiat homo in utero vivere; utrum sit quædam viia et *occulta, quae nondum motibus viventis appareat. Nam negare vixisse puerperia, quæ propterea membratim exsecantur et ejiciuntur ex uteris prægnantium, ne matres quoque si mortua ibi relinquantur occidant, impudentia nimia videtur. Ex quo autem incipit horno vivere, ex illo utique jam mori potest. Mortuus vero, ubicumque illi mors potuit evenire, quomodo ad resurrectionem nen pertineat mortuorum, reperire non possum.