Latin
89
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 89
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXXXIX. —Superflua quomodo redibunt ed corpus. Ipsa itaque terrena materics, quae discedente anima fit cadaver, non ita resurrectione reparabitur, ut ea quae dilabuntur et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad casdem quoque corporis partes ubi fuerunt, redire necesse sit. Alioquin si capillis redit quod tam crebra tonsuradetraxit, si unguibus quod toties dempsit exsectio; immoderata et indecens cogitantibus, et ideo resurrectionem caruis non credentibus occurrit informitas. Sed quemadmodum si statua cujuslibet solubilis metalli ant igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rusus ex illius materiæ quantitate reparare; nibil interessetad ejus integritatem, quæ particula materiæ cai membro statuæ redderetur, dum tamen totum ex quo constitulatfuerat, restituta resumeret: ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex, de toto que caro nostra constiterat, eam mirabili et ineffabili celeritate restituet; nec aliquid attinebit ad ejus redintegrationem, utrum capilli ad capillos redeant et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia ne quM indecens Cat (b).