Latin
90
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 90
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XC. —In statura et effigiscorporis niM crit indecorum. Nee illud est consequens, ut ideo diversa sil statura reviviscentiumsingulorum, quia fuerat diversa viventium, aut macri cum eadem macie, aut pingues cum eadem pinguedine reviviscant. Sed si hoc est in consilio Creatoris, ut in effigie sita cujusque proprietas et discernibilis similitudo servetur, in cæteris autem corporis bonis' æqualia cuncta reddantur, ita modificabitur ilh in unoquoque materies, ut nee aliquid ex ea percat, et quod alicui defuerit ille supplcat, qui etiam de nihilo potuit quod voluit operari. Si autem in corporibus resurgentium rationabilis inaequalitas crit, sicut est focum quibus cantus impletur; hoc fiet cuique de materic corporis sui, quod et hominem reddat' angelicis coetibus, et nihil inconveniens eorum ingerat sensibus. Indecorum quippe aliquid ibi non erit; sca quidquid futurum est, boc decebit; quia nee futurum est, si non decebit.