Latin
96
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 96
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XCVI. —Deus facit bene, etiam sinendo fieri male. Nec dubitandum est Deum facere bene. etiam sinendo fieri quæcumque fiunt male. Non enim hoc nisi justo judicio sinit; et profecto bonum est omne quod justum est. Quamvis ergo ea quæ mala sunt, in quantum mala suut, non siut bona; tamen ut nou solum bona, sod etiam sint et mala, bonum cst. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo esse sinerentur ab omnipotente bono: cui procul dubio quam facile est quod vult faccre, tam facile est quod non vult esse non sinere. lloc nisi credamus, periclitatur ipsum nostræ Confessionis initium, qua nos in Deuin Patrem omnipotentem credere confitemur. Neque enim ob aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult potest, nec voluntate cujuspiam creaturæ voluntatis omnipotentis impeditur effectus.