Latin
97
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 97
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XCVII. —Voluntas Dei salvare volentis an impediatur humana voluntate. Quamobrem videndum est quemadmodum sit de Deo dictum, quia et hoc acrissime Apostolus dixit, Qui omnes homines vult salvos fieri (I Tim. n, 4). Cum eniin non omnes, sed multo plures non fiunt salvi, videtur utique non fieri quod Deus vult fieri, humana scilicet voluntate impediente voluntatem Dei. Quando chim quæritur causa Cur non omnes salvi fiant, responderi solct quia hoe ipsi nolunt. Quod quidem dici de parvulis non potest, quorum nondum est velles, sen nolle. Nam quod infantili 'motu faciunt, si eorum voluntali judicaretur esse tribuendum, quando baptizantur, cum resistunt quantum possunt, etiam nolentes ens salvos. fieri diceremus. Sed apertius Dominus in Evangello compellans impiam civitatem, Quoties, inquit, volui colligere filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti (Matth. XXIII, 57)! tanquam Dei volantas superata sit hominum voluntate, et infirmissimis nolendo impedientibus non potuerit Carere potentissimus qund volebat. Et ubi est illa omnipotentia, qua in cælo et in terra omnia quæcumque voluit, fecit; si colligere filius ierusalem voluit, et non fecit? An potius illa quidem filios suos ab ipso colligi noluit, sed ca quoque nolente filios ejus collegit ipse quos voluit? quia in cælo et in terra, non quædam voluit et fecit, quædam vero voluit et nou fecit; sed omnia quæcumque voluit, fecit.