Latin
98
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 98
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XCVIII. —25. Deus et si potest convertere quosvoluerit, nontamen iitique facit, cum alios convertit, alios non couvertit. Originale vinculum damnatiouis. Quis porro tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Scd cum facit, per misericordiam facit: cum autem n on facit, per judicium non facit. Quoniam cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Quod ut dicerel1 Apostolus, gratiam commendabat: ad cujus commendationem de illis in Rebeccæ utero geminis fueret jam locutus, quibus nondum natis, nec aliquid agentibus bon! seu mali, ut secundum electiomm propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori. Propter quod adhibuit alterum propheticum testimonium, ubi scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Sentiens autem quemadmodum posset hoc qnod dictum est permovere eos qui penetrare intelligendo non possunt hanc altitudinem gratiæ, Quid ergo dicemus? ait; numquid iniquitas apud Deum? Absit. Iniquum cnim videtur, ut sinc ullis honorum malorumve operant meritis, unum Deus diligat; oderit alterum. Qua in re si futura opera vel bona hujus vcl mala illitis, quæ Deus utique prasciebat, vellet intelligi, nequaquam diceret, non ex operibus: sed diceret, ex futuris operibus; eoque modo istam solveret quæstionem; into nullam, quam solvi opus esset, faceret quæstionem. Nunc vero cnm respondisset, Absit, id est, absit ut sit iniquitas apud Deum; mox ut probaret nulla hoc iniquitate Oui fieri, inquit: Moysi enim dicit, miserebor cujus misertus rro, et misericordiam præstabo cui misericors fuero. Quis enim nisi insipiens Deum iniquum putet, sive judicium poenale ingerat digno, sive misericordiam præstet indigno? Denique infert, et dicit, Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis eat Dei. Ambo itaque gcmini natura filii iræ nascebantur (Ephes. II, 3), nullis quidem operibus propriis, sed originaliter cx Adam vinenlo damnationis obstricti. Sed qni dixit, Miserebor cujus misertus ero %,Jacob dilcxit per misericordiam gratuitam, Esau autem odio babuit per judicium debitum. Quod cum deberetur ambobus, in altero alter agnovit no:! de suis distantibus meritis sibi. . ese gloriandum, quod in eadem causa idem supplicium non incurrit; sed de divinæ gratiæ largitate: quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Attissimo quippe ac suluberrimo sacramento universa facies, atque, ut ita dixerim, vultus sanctarum Scripturarum, bene intuentes id admonere invenitur, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31).