Latin
5.16 to 5.30
Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber 5.16-30
Unproofread scanNot analysed yet
quamlibet enim lucem significet, factam tamen et creatam debemus accipere, non illam, qua fulget ipsa dei sapientia, quae non creata sed nata est, ne sine luce deus fuisse putetur, priusquam istam, de qua nunc agitur, condidisset. de hac enim, sicut ipsa uerba satis docent, hoc commendatur, quod facta sit. et dixit, inquit, fiat lux . et facta est lux. alia est lux de deo nata et alia lux, quam fecit deus . nata de deo lux est ipsa dei sapientia, facta uero lux est quaelibet mutabilis siue incorporea sine corporea. Mouere autem solet, quomodo lux corporea esse potuerit, antequam caelum esset et caeli luminaria, quae post istam exponuntur: quasi uero facile ab homine percipi potest aut omnino ullo modo potest, utrum sit aliqua lux praeter caelum, quae tamen spatiis locorum distincta atque diffusa sit mundumque amplectatur. sed cum liceat hic et incorpoream lucem intellegere, si non uisibilem tantum creaturam in hoc libro sed omnem creaturam expositam dicimus, quid opus est in hac controuersia remorari? et fortasse quod quaerunt homines, quando angeli facti sunt, ipsi significantur hac luce breuissime quidem sed tamen conuenientissime ac decentissime. Et uidit deus lucem quia bona est. ista sententia non quasi insoliti boni laetitiam sed adprobationem operis significari oportet intellegi. quid enim conuenientius de deo dicitur, quantum inter homines dici potest, quam cum ita ponitur "dixit" "factum est" "placuit", ita ut in eo, quod dixit, imperium eius intellegatur, in eo, quod factum est, potentia, in eo, quod placuit, benignitas, sicut ineffabilia per hominem hominibus, ita ut omnibus prodesse possent, dici debuerunt. Et diuisit deus inter lucem et tenebras. hinc intellegi licet, quanta diuini operis facilitate ista dicantur effecta. non enim quisquam est, qui sic existimet lucem factam, ut esset confusa cum tenebris et ob hoc postea separationis indigeret;