Latin
5.31 to 5.43
Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber 5.31-43
Unproofread scanNot analysed yet
sed eo ipso, quo lux facta est, consecuta est etiam diuisio inter lucem et tenebras. quae enim societas luci cum tenebris? deus ergo diuisit inter lucem et tenebras, quia lucem fecit, cuius absentia tenebrae uocantur. interest autem inter lucem et tenebras, sicut interest inter uestimentum et nuditatem aut plenum et inane et similia. Iam quot modis lux possit intellegi, supra dictum est, quibus contrariae priuationes possunt tenebrae nominari. alia s est enim lux, quae uidetur his oculis corporeis etiam ipsa corporea, ut solis et lunae et stellarum et si quid huius modi est, cui contrariae sunt tenebrae, cum aliquis locus ea luce caret. alia item lux est uita sentiens et ualens discernere quae per corpus ad animae iudicium referuntur, id est alba et nigra canora et rauca suaueolentia et graueolentia dulcia et amara calida et frigida et cetera huius modi. alia est enim lux quae sentitur oculis aliudque per oculos agitur, ut sentiatur. illa enim in corpore, haec autem quamuis per corpus ea quae sentit accipiat in anima tamen est. huic contrariae sunt tenebrae, insensibilitas quaedam uel si melius insensualitas dicitur, id est non sentire, quamuis inferantur quae sentiri possent, si esset in illa uita ista lux unde sentitur. neque hoc cum ministeria desunt corporis, sicut in caecis aut surdis —nam in istorum animis est ista lux, de qua nunc agimus, sed instrumenta corporis desunt -neque eo modo, quo in silentio uox non auditur, cum et ista lux est in anima et adsunt corporis instrumenta, sed nihil quod sentiatur infertur. non ergo qui his causis non sentit, caret ista luce; sed cum talis potentia non est in anima, quae iam nec anima dici solet sed tantum uita, qualis perhibetur esse uitis et arboris et quarumque stirpium, si tamen eas uel talem habere persuaderi ullo modo potest, quas nonnulli nimis errantes haeretici non solum sentire per corpus, id est uidere et audire et calorem ignemque discernere sed etiam intellegere rationem et cogitationes nostras nosse arbitrantur;