Latin
1.10.33 to 1.10.36
Augustine, De Genesi Ad Litteram 1.10.33-36
Unproofread scanNot analysed yet
aut si semper in ea parte caeli est, in qua sol, ut non sit solis lux, sed quasi comes eius eidem ita coniuncta, ut discerni dinoscique non possit, ad eandem reditur difficultatem soluendae huius quaestionis, quia et ista lux eodem modo quo sol tamquam comes eius ab occasu in ortum circumiens redit et est in alia parte mundi, quo tempore pars ista, in qua sumus. tenebrescit in noctem. ex quo cogit, quod absit, in una parte credere deum fuisse, quam partem lux ista desereret, ut posset ei uespera fieri. an forte in ea parte lucem ferat, in qua facturus erat hominem, et ideo, cum ab ipsa parte lux discessisset, uespera facta dicitur, etiam cum in alia parte lux illa esset, quae inde discesserat, mane exortura peracto circuitu?