Latin
Book 1
Augustine, De Genesi Ad Litteram 1.11
Unproofread scanNot analysed yet
Ut quid ergo factus est sol in potestatem diei, qui luceret super terram, si lux illa diei faciendo suffecerat, quae dies etiam uocata erat? an illa prior regiones superiores a terra longinquas inlustrabat, ut sentiri non posset in terris, atque ita oportebat solem fieri, per quem dies inferioribus mundi partibus adpareret? potest et hoc dici auctum esse fulgorem diei sole addito, ut per illam lucem minus fulgens dies, quam nunc est, fuisse credatur. etiam hoc a quodam dictum scio primum naturam lucis inductam in opere creatoris, cum dictum est: fiat lux. et facta est lux, postea uero —quod de luminaribus dicitur —quid ex ipsa luce factum sit fuisse commemoratum ordine dierum, quo uisum est creatori cuncta esse facienda: quae natura lucis quo transierit facta uespera, ut uicissim nox perageretur, nec ille dixit nec facile inueniri posse arbitror. neque enim extinctam esse credendum est, ut nocturnae tenebrae succederent, et rursus accensam, ut mane fieret, antequam hoc solis officio gereretur, quod a quarto die coepisse fieri eadem scriptura testatur.