Latin
1.17.10 to 1.17.22
Augustine, De Genesi Ad Litteram 1.17.10-22
Unproofread scanNot analysed yet
instituimus enim de scripturis nunc loqui secundum proprietatem rerum gestarum, non secundum aenigmata futurarum. ergo ad rationem factarum conditarumque naturarum quomodo inuenimus uesperam et mane in luce spiritali? an diuisio quidem lucis a tenebris distinctio est iam rei formatae ab informi, appellatio uero diei et noctis insinuatio distributionis est, qua significetur nihil deum inordinatum relinquere atque ipsam informitatem, per quam res de specie in speciem modo quodam transeundo mutantur, non esse indispositam neque defectus profectusque creaturae, quibus sibimet temporalia quaeque succedunt, sine subplemento esse decoris uniuersi? nox enim ordinatae sunt tenebrae. Propterea uero cum facta esset lux, dictum est: uidit deus lucem quia bona est, cum hoc posset post omnia eiusdem diei dicere, id est, ut, cum explicasset "dixit deus: fiat lux. et facta est lux. et diuisit deus inter lucem et tenebras et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem", tunc diceret: et uidit deus, quia bonum est, et deinceps adnecteret: et facta est uespera, et factum est mane, sicut in aliis operibus facit, quibus uocabula inponit. hic ergo propterea non ita fecit, quoniam a formata re ad hoc distincta est illa informitas, ut non in ea finis esset, sed adhuc formanda restaret per creaturas ceteras iam corporales. itaque si, posteaquam distincta essent illa diuisione et uocabulis, tunc diceretur: uidit deus, quia bonum est, haec facta acciperemus significari, quibus iam in suo genere nihil esset addendum; quia uero lucem solam ita perfecerat, uidit deus, inquit, lucem quia bona est et diuisione ac nominibus discreuit a tenebris. neque tunc dixit: uidit deus, quia bonum est; ad hoc enim erat informitas illa discreta, ut adhuc inde alia formarentur. namque ista nox, quae nobis notissima est —facit enim eam super terras solis circuitus —,quando per luminarium distributionem a die diuiditur, post ipsam diuisionem diei et noctis dicitur: uidit deus, quia bonum est.