Latin
1.17.23 to 1.17.25
Augustine, De Genesi Ad Litteram 1.17.23-25
Unproofread scanNot analysed yet
non enim haec nox informis aliqua substantia erat, unde adhuc alia formarentur, sed spatium loci plenum aere, carens lumine diurno: cui utique nocti iam nihil addendum esset in genere suo, quo esset speciosior siue distinctior. uespera autem in toto illo triduo, antequam fierent luminaria, consummati operis terminus non absurde fortasse intellegitur; mane uero tamquam futurae operationis significatio.