Latin
10.18.1 to 10.18.9
Augustine, De Genesi Ad Litteram 10.18.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quae si de domino secundum humanam, quae a uerbo adsumta est, creaturam uelimus accipere, sunt quidem in eadem circumstantia lectionis, quae illi excellentiae non conueniant; maxime illud, quia idem ipse, qui haec in eodem libro loquitur, aliquanto superius, cum ista uerba, de quibus nunc agimus, diceret, confessus est ex semine uiri se in sanguine coagulatum: a quo nascendi modo utique alienus est uirginis partus, quam non ex uiri semine carnem concepisse Christi nullus ambigit christianus. sed quia et in Psalmis, ubi ait: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me. diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, quae proprie illi uni congruunt, ibi etiam dixit: deus, deus meus, respice me; ut quid me dereliquisti? longe a salute mea uerba delictorum meorum, quae rursus ei non conueniunt, nisi transfiguranti in se corpus humilitatis nostrae, quoniam membra sumus corporis eius, et quia in ipso euangelio, puer proficiebat aetate et sapientia, si possunt etiam ista, quae circum hanc sententiam in libro sapientiae leguntur, propter humilem formam serui et unitatem corporis ecclesiae cum capite suo, eidem ipsi domino coaptari, quid ingeniosius illo puero, cuius in annis duodecim seniores sapientiam mirabantur ? et quid illa anima melius, quae, etiamsi uincant non 15 certando, sed probando, qui animarum traducem adfirmant, non erit consequens, ut etiam ipsa ex illius praeuaricatoris traduce uenisse credenda sit, ne per illius hominis inoboedientiam etiam ipse peccator constituatur, per cuius unius oboedientiam ab illo reatu liberati iusti constituuntur multi? et quid incoinquinatius illo utero uirginis, cuius caro, etiamsi de peccati propagatione uenit, non tamen de peccati propagatione concepit, ut ne ipsum quidem corpus Christi ea lex seuerit in utero Mariae, quae in membris posita corporis mortis repugnat legi mentis?