Latin
10.18.10 to 10.18.18
Augustine, De Genesi Ad Litteram 10.18.10-18
Unproofread scanNot analysed yet
quam sancti patres coniugati refrenantes non quidem nisi quousque licebat in concubitum relaxarunt nec tamen tantummodo quousque licebat eius inpetum pertulerunt. proinde corpus Christi quamuis ex carne feminae adsumtum. est, quae de illa carnis peccati propagine concepta fuerat, tamen, quia non sic in ea conceptum est, quomodo fuerat illa concepta, nec ipsa erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati. non enim accepit inde reatum moriendi, qui adparet in motu carnis non uoluntario, quamuis uoluntate superando, aduersus quem spiritus concupiscit, sed accepit inde, non quod contagioni praeuaricationis, sed quod exsoluendae indebitae morti et ostendendae promissae resurrectioni sufficeret: quorum unum nobis ad non timendum, alterum ad sperandum ualeret. Denique si a me quaeratur, unde acceperit animam Iesus Christus, mallem quidem hinc audire meliores atque doctiores; sed tamen pro meo captu libentius responderim "unde Adam* quam de Adam". si enim puluis adsumtus ex terra, in qua nullus hominum fuerat operatus, meruit diuinitus animari, quanto magis corpus adsumtum ex carne, in qua itidem nullus hominum fuerat operatus, sortitum est animam bonam, cum illic erigeretur casurus, hic descenderet leuaturus! et fortasse ideo ait: sortitus sum animam bonam —si tamen hoc de illo oportet intellegi —quia solent quae sorte dantur diuinitus dari. aut, quod fidenter dicendum est, ne uel illa anima aliquibus operibus praecedentibus ad tantum apicem subuecta putaretur, ut cum ea uerbum caro fieret et habitaret in nobis, ad auferendam suspicionem praecedentium meritorum sortis nomen accessit.