Latin
Book 10
Augustine, De Genesi Ad Litteram 10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem primo uidendum est, utrum sancta scriptura libri huius, ab eius exordio pertractata, hinc nos dubitare permittat: tum recte fortasse requiremus, aut quaenam sententia potius eligenda sit aut in rei huius incerto quem modum tenere debeamus. certe enim sexto die fecit deus hominem ad imaginem suam; ubi etiam dictum est: masculum et feminam fecit eos. quorum illud superius, ubi imago dei commemorata est, secundum animam, hoc autem, ubi sexus differentia, secundum carnem accipiebamus. et quoniam tot ac tanta testimonia, quae ibi considerata atque tractata sunt, nos non sinebant eodem ipso sexto die etiam formatum de limo hominem mulieremque de latere eius accipere, sed hoc postea factum esse post illa primitus opera dei, in quibus creauit omnia simul, quaesiuimus. quid de hominis anima crederemus, discussisque omnibus disceptationis nostrae partibus illud credibilius uel tolerabilius dici uisum est. quod ipsa hominis anima in illis operibus facta est, corporis uero eius in mundo corporeo tamquam in semine ratio, ne cogeremur contra uerba scripturae aut sexto die totum factum dicere, id est et de limo uirum et de eius latere feminam, aut in illis sex dierum operibus nullo modo factum esse hominem, aut corporis humani causalem rationem tantummodo factam, animae autem nullam, cum potius secundum ipsam sit homo ad imaginem dei; aut certe etsi non contra uerba scripturae aperte posita, tamen dure atque intolerabiliter diceremus uel in ea creatura spiritali, quae ad hoc tantummodo creata esset, factam fuisse animae humanae rationem, cum ipsa creatura, in qua ista ratio facta diceretur, non commemoraretur in operibus dei, uel in aliqua creatura, quae in illis commemoraretur operibus, factam rationem animae -uelut in hominibus, qui iam sunt, facta ratio latet generandorum filiorum —ac sic eam uel angelorum filiam uel, quod est intolerabilius, alicuius elementi corporei crederemus.