Latin
10.3.1 to 10.3.7
Augustine, De Genesi Ad Litteram 10.3.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nunc, si ob hoc mulier non de uiro, sed similiter ut ille a deo factam animam adseritur accepisse, quia singulas singulis deus facit, non erat facta in illis primis operibus anima feminae; aut si generalis omnium animarum ratio facta fuerat, sicut in hominibus ratio gignendi, reditur ad illud durum ac molestum, ut uel angelorum uel, quod indignissimum est, caeli corporei uel alicuius etiam inferioris elementi filias animas hominum esse dicamus. ac per hoc uidendum est, etsi latet, quid uerum sit, quid saltem tolerabilius dici possit: utrum hoc, quod modo dixi, an in illis primis dei operibus unam animam primi hominis factam, de cuius propagine omnes hominum animae crearentur, an nouas subinde animas fieri, quarum nulla uel ratio facta praecesserit in primis illis sex dierum operibus dei. horum autem trium duo priora non repugnant primis illis conditionibus, ubi simul omnia creata sunt. siue enim in aliqua creatura tamquam in parente ratio animae facta sit, ut omnes animae ab illa generentur, a deo autem creentur, quando singulis hominibus dantur, sicut a parentibus hominibus corpora, siue non ratio animae uelut in parente ratio prolis, sed ipsa omnino, cum factus est dies, facta sit anima, sicut ipse dies, sicut caelum et terra et caeli lumina, congruenter dictum est: fecit deus hominem ad imaginem suam. Hoc uero tertium quomodo non repugnet ei sententiae, qua et sexto die factus accipitur homo ad imaginem dei et post diem septimum uisibiliter creatus, non tam facile uideri potest. nouas quippe animas fieri, quae neque ipsae neque ratio earum tamquam in parente prolis sexto illo die facta sit cum his operibus, a quibus consummatis et inchoatis deus in die septimo requieuit, si dixerimus, cauendum est, ne frustra tam diligenter scriptura commendet sex diebus consummasse deum omnia opera sua, quae fecit bona ualde, si aliquas adhuc naturas fuerat creaturus, quas nec ipsas nec earum ibi rationes causaliter fecerit, nisi intellegatur rationem quidem singillatim faciendarum animarum nascentibus quibusque dandarum in se ipso habere, non in creatura aliqua condidisse, sed, quia non alterius generis creatura est anima quam illius, secundum quam sexto die factus est homo ad imaginem dei, non recte dici deum ea facere nunc, quae tunc non consummauit.