Latin
10.3.8 to 10.3.11
Augustine, De Genesi Ad Litteram 10.3.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
iam enim tunc animam fecerat, quales et nunc facit; et ideo non aliquod nouum creaturae genus nunc facit, quod tunc in suis consummatis operibus non creauit, nec contra illas causales rationes rerum futurarum, quas uniuersitati tunc indidit, haec eius operatio est, sed potius secundum ipsas, quandoquidem corporibus humanis, quorum ex illis primis operibus propagatio continuata successione protenditur, tales congruit animas inseri, quales nunc facit atque inserit. Quapropter nihil iam timentes, ne contra uerba libri huius, quae de prima illa sex dierum conditione conscripta sunt, quaelibet harum trium sententiarum probabilitas uicerit, sentire uideamur, suscipiamus diligentiorem quaestionis huius pertractationem, quantum adiuuat deus, ne forte fieri possit, ut, si non liquidam, de qua dubitari ultra non debeat, tam certe acceptabilem de hac re sententiam nanciscamur, ut eam tenere, donec certum aliquid elucescat, non sit absurdum. quodsi ne hoc quidem potuerimus, documentorum momentis undique pariterque nutantibus saltem non uidebitur nostra dubitatio laborem deuitasse quaerendi, sed adfirmandi temeritatem, ut me, si quis recte iam certus est, docere dignetur, si quem uero nec diuini eloquii nec perspicuae rationis auctoritas, sed sua praesumtio certum fecerat, dubitare mecum non dedignetur.