Latin
Book 10
Augustine, De Genesi Ad Litteram 10.8
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc illud uideamus quemadmodum dictum sit: auferes spiritum eorum, et deficient et in puluerem suum conuertentur. emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innouabis faciem terrae. pro illis enim, qui arbitrantur animas ex parentibus sicut corpora creari, hoc uidetur sonare, cum sic intellegitur, ut spiritum eorum propterea dixerit, quod eum homines ex hominibus acceperint: qui cum mortui fuerint, non eis poterit ab hominibus reddi, ut resurgant, quia non rursus quemadmodum, quando nati sunt, a parentibus ducitur, sed deus eum reddet, qui resuscitat mortuos. ae per hoc eundem spiritum dixit eorum, cum moriuntur, dei autem, cum resurgunt. quod possunt illi, qui non ex parentibus, sed deo mittente animas uenire adserunt, pro sua opinione sic intellegere, ut eorum dixerit spiritum, cum moriuntur, quia in eis erat et ab eis exit, dei autem, cum resurgunt, quod ab ipso mittitur, ab ipso redditur. proinde etiam hoc testimonium neutri eorum aduersatur. Ego uero arbitror melius intellegi hoc dictum de gratia dei, qua interius renouamur. omnium enim superborum secundum terrenum hominem uiuentium et de sua uanitate praesumentium quodammodo aufertur spiritus proprius, cum exuunt se ueterem hominem et infirmantur, ut perficiantur expulsa superbia, dicentes domino per humilem confessionem: memento, quia puluis sumus, quibus dictum erat: quid superbit terra et cinis? per oculum quippe fidei contuentes dei iustitiam, ut non uelint constituere suam, semet ipsos despiciunt, sicut Iob dicit, et distabescunt et aestimant se terram et cinerem; hoc est enim: et in puluerem suum conuertentur. accepto autem spiritu dei dicunt: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus. sic innouatur facies terrae per noui testamenti gratiam numerositate sane. torum.