Latin
Book 10
Augustine, De Genesi Ad Litteram 10.9
Unproofread scanNot analysed yet
Illud etiam, quod apud Ecclesiasten scriptum est: et conuertatur puluis in terram, sicut fuit, et spiritus reuertatur ad deum, qui dedit eum, neutri sententiae contra alteram suffragatur, sed inter utramque consistit. cum enim isti dixerint hinc probari non a parentibus, sed a deo animam dari, quod conuerso puluere in terram suam, id est carne, quae de puluere facta est, reuerteretur spiritus ad deum, qui dedit illum, respondent illi: utique ita est. redit enim spiritus ad deum, qui eum dedit homini primo, quando in eius faciem sufflauit conuerso puluere, id est humano corpore, in terram suam, unde primitus factum est. neque enim ad parentes erat spiritus rediturus, quamuis inde sit creatus ex illo uno, qui homini primo datus est, sicut nec ipsa caro post mortem ad parentes reuertitur, a quibus eam constat certe esse propagatam. quemadmodum ergo caro non redit ad homines, ex quibus creata est, sed ad terram, unde primo homini formata est, ita et spiritus non redit ad homines, a quibus transfusus est, sed ad deum, a quo primae illi carni datus est. Quo testimonio sane satis admonemur ex nihilo deum fecisse animam, quam primo homini dedit, non ex aliqua iam facta creatura sicut corpus ex terra; et ideo, cum redit, non habet. quo redeat, nisi ad auctorem, qui eam dedit, non ad eam creaturam, ex qua facta est, sicut corpus ad terram. nulla est enim creatura, ex qua facta est, quia ex nihilo facta est, ac per hoc ad factorem redit, quae redit, a quo ex nihilo facta est. non enim omnes redeunt, quoniam sunt, de quibus dicitur: spiritus ambulans et non reuertens. ,