Latin
12.22.1 to 12.22.15
Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.22.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque bono quidem spiritu adsumi spiritum hominis ad has uidendas imagines, nisi aliqua significent, non puto; cum uero in corpore causa est, ut in eas expressius intuendas humanus intendatur spiritus, non semper aliquid significare credendum est, sed tunc significant, cum inspirantur a demonstrante spiritu siue dormienti siue aliquid aliud ex corpore, ut a carnis sensibus alienaretur, patienti. uigilantibus etiam neque ullo morbo adflictis nec furore exagitatis occulto quodam instinctu ingestas esse cogitationes, quas promendo diuinarent, non solum aliud agentes, sicut Caiphas pontifex prophetauit, cum eius intentio non haberet uoluntatem prophetandi, uerum etiam id suscipientes, ut diuinandi modo aliquid dicerent, nouimus. Nam quidam iuuenes iocando, ut fallerent, ubi peregrini iter agebant, mathematicos se esse finxerunt, ignorantes omnino, utrum duodecim signa dicerentur. qui cum hospitem suum mirari cernerent, quae dicebant, et adtestari esse uerissima, audacius in plura progressi sunt. at ille adtestans ad omnia mirabatur. postremo ab eis de filii salute quaesiuit, quem diu absentem desiderabat et, quod inopinate tardaret, ne quid ei accidisset, sollicitus erat. at illi non curantes, quid post eorum abscessum ueri cognosceretur, dum tamen in praesentia laetum hominem redderent, mox profecturi responderunt saluum ac propinquantem et eo ipso die, quo haec loquebantur, esse uenturum; neque enim metuebant, ne cum totus dies peractus esset eos ille redarguendos postera die sequeretur. quid multa? dum iam abire disponerent, ecce, subito adhuc eis illic positis uenit. Item alius ante symphoniacum saltabat, ubi erant multa idola per quandam paganorum sollemnitatem, non aliquo . spiritu adreptus, sed imitatione ludicra adrepticios aemulatus scientibus circumstantibus et spectantibus. moris enim erat, ut ante prandium peractis sacrificiis agitatisque fanaticis, si qui adulescentes post prandium uellent eo more ludere, nullus prohiberetur. ille ergo inter saltandum facto sibi silentio iocabundus et ridente multitudine circumseptus ea nocte, quae inpendebat, in ea silua, quae iuxta erat, hominem a leone interemtum iri, ad cuius cadauer spectandum inlucescente die confluxuram turbam et illius sollemnitatis locum deserturam praedixit.