Latin
12.22.16 to 12.22.17
Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.22.16-17
Unproofread scanNot analysed yet
et factum est, cum satis cunctis, qui aderant, in omnibus eius motibus claruisset hoc eum ludendo et iocando nusquam perturbata uel alienata mente dixisse ipso etiam tanto amplius mirante, quod accidit, quanto magis nosset, quo id animo atque ore protulerit. Quonam modo haec uisa in spiritum hominis ueniant, utrum ibi primitus formentur an formata ingerantur et quadam coniunctione cernantur, ut sic hominibus angeli ostendant cogitationes suas et corporalium rerum similitudines, quas in suo spiritu futurorum cognitione praeformant, quemadmodum et ipsi nostras cogitationes non utique oculis, quia non corpore, sed spiritu uident, uerum hoc intersit, quod illi nostras, etiam si nolimus, nouerunt, nos autem ipsorum, nisi ostendantur, nosse non possumus —quia sic eas, ut opinor, habent in potestate occultare spiritalibus modis, quemadmodum nos quibusdam interiectis obstaculis nostra corpora, ne aliorum oculis uideantur, abscondimus —et quid fiat in spiritu nostro, ut aliquando cernantur tantummodo significantes imagines sed, utrum aliquid significent, ignoretur, aliquando autem aliquid significare sentiantur, sed quid significent nesciatur, aliquando uero tamquam pleniore demonstratione anima humana et spiritu ipsas et mente quid significent uideat: et scire difficillimum est et, si iam sciamus, disserere atque explicare operosissimum.