Latin
Book 12
Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ergo scis, quod discernis ab eo, quod nescis, ne credentes fallantur? raptum, inquit, eundem hominem usque in tertium caelum. at illud caelum aut corpus erat aut spiritus. si corpus erat et corporeis oculis uisum est, cur illud caelum esse scitur et in corpore uisum esse nescitur? si autem spiritus erat, aut corporis imaginem praebuit et tam incertum est utrum corpus fuerit, quam incertum est utrum in corpore uisum sit; aut sic uisum est, quomodo uidetur mente sapientia sine ullis imaginibus corporum, et nihilominus certum est uideri non potuisse per corpus . aut ergo utrumque certum est aut utrumque incertum aut quomodo certum, quod uisum est, incertum autem, per quod uisum est? manifestum est enim incorpoream naturam ab eo uideri non potuisse per corpus. corpora uero, etiam si non possent uideri sine corpore, non utique sic uidentur per corpus, sed longe ille dispar modus est, si quis est. unde mirum, si posset apostolum tamquam simillimus fallere aut ad dubitationem cogere, ut, si corporeum caelum non corporeis oculis uidit, incertum sibi esse diceret, utrum in corpore an extra corpus id uiderit. Restat ergo fortasse, ut, quoniam mentiri non posset apostolus, qui tanta cura egit, ut discerneret quid sciret et quid nesciret, hoc ipsum eum intellegamus ignorasse, utrum, quando in caelum tertium raptus est, in corpore fuerit, quomodo est anima in corpore, cum corpus uiuere dicitur, siue uigilantis siue dormientis siue in extasi a sensibus corporis alienata, an omnino de corpore exierit, ut mortuum corpus iaceret, donec peracta illa demonstratione membris mortuis anima redderetur et non quasi dormiens euigilaret aut extasi alienatus denuo rediret in sensus, sed mortuus omnino reuiuisceret. proinde, quod uidit raptus usque in tertium caelum —quod etiam se scire confirmat —proprie uidit, non imaginaliter. sed quia ipsa a corpore alienatio, utrum omnino mortuum corpus reliquerit an secundum modum quendam uiuentis corporis ibi anima fuerit, sed mens eius ad uidenda uel audienda ineffabilia illius uisionis abrepta sit, hoc incertum erat, ideo forsitan dixit: siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit.