Latin
Book 12
Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem non imaginaliter, sed proprie uidetur et non per corpus uidetur, hoc ea uisione uidetur, quae omnes ceteras superat. harum species atque differentias, quantum me dominus adiuuerit, explicare curabo. ecce in hoc uno praecepto cum legitur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, tria uisionum genera occurrunt: unum per oculos, quibus ipsae litterae uidentur, alterum per spiritum hominis, quo proximus et absens cogitatur, tertium per contuitum mentis, quo ipsa dilectio intellecta conspicitur. in his tribus generibus illud primum manifestum est omnibus; in hoc enim uidetur caelum et terra et omnia, quae in eis conspicua sunt oculis nostris. nec illud alterum, quo absentia corpora corporalia cogitantur, insinuare difficile est; ipsum quippe caelum et terram et ea, quae in eis uidere possumus, etiam in tenebris constituti cogitamus, ubi nihil uidentes oculis corporis, animo tamen corporales imagines intuemur, seu ueras, sicut ipsa corpora uidimus et memoria retinemus, seu fictas, sicut cogitatio formare potuerit. aliter enim cogitamus Carthaginem, quam nouimus, aliter Alexandriam, quam non nouimus. tertium uero illud, quo dilectio intellecta conspicitur, eas res continet, quae non habent imagines sui similes, quae non sunt quod ipsae. nam homo uel arbor uel sol et quaecumque alia corpora, siue caelestia siue terrestria, et praesentia uidentur in suis formis et absentia -cogitantur in imaginibus animo inpressis et faciunt duo genera uisorum: unum per corporis sensus, alterum per spiritum, quo illae imagines continentur. dilectio autem numquid aliter uidetur praesens in specie, qua est, et aliter absens in aliqua imagine sui simili? non utique. sed quantum mente cerni potest, ab alio magis, ab alio minus ipsa cernitur; si autem aliquid corporalis imaginis cogitatur, non ipsa cernitur.