Latin
2.13.20 to 2.13.27
Augustine, De Genesi Ad Litteram 2.13.20-27
Unproofread scanNot analysed yet
secundum hanc rationis conlationem, qua et ipsa uniuersa creatura spiritalis et corporalis saepe caelum et terra nominatur, ita ut globus quoque iste turbulentioris aeris terrenae parti deputetur —exhalationibus quippe humidis corporascit —si quid uero tranquilli aeris est, ubi uentosi atque procellosi motus non possunt existere, ad caelestem partem pertineat, post hanc uniuersitatem molis corporeae fabricatam, quae uno loco tota est, quo conlocatus est mundus, consequens erat, ut inpleretur partibus intra uniuersum, quae de loco in locum congruis motibus agerentur. cuius generis herbae atque arbores non sunt. radicibus quippe istae fixae sunt terrae et, quamuis habeant motus incrementorum suorum, de locis tamen propriis non mouentur nisibus suis, sed, ubi fixa sunt. ibi aluntur et crescunt; propterea magis pertinent ad terram quam ad genera rerum, quae in aquis et terris mouentur. quia ergo uisibili mundo constituendo, hoc est caelo et terrae, duo sunt adtributi dies, restat, ut his mobilibus et uisibilibus partibus, quae creantur intra illum, tres dies reliqui deputentur; et quia, sicut caelum prius factum est, ita prius est ordinandum huiusmodi partibus suis, quarto die fiunt sidera, quibus super terram lucentibus habitatio quoque inlustretur inferior, ne habitatores eius in habitationem tenebrosam inducantur. et ideo, quia infirma corpora inferiorum habitatorum succedente motibus quiete reparantur, factum est, ut circumeunte sole diei noctisque uicissitudine propter uicissitudinem dormiendi et uigilandi potirentur, nox uero illa non indecora remaneret, sed lunae ac siderum luce et ipsos consolaretur homines, quibus plerumque operandi est nocturna etiam necessitas, et quibusdam animalibus, quae lucem solis ferre non possunt, ad sufficientiam temperaretur.