Latin
2.14.1 to 2.14.15
Augustine, De Genesi Ad Litteram 2.14.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Illud autem, quod dictum est: et sint in signa et in tempora et in dies et in annos, quis non uideat, quam obscure positum sit quarto die coepisse tempora, quasi superius triduum sine tempore praeterire potuerit? quis igitur animo penetrat. quomodo illi tres dies transierunt, antequam inciperent tempora, quae quarto die dicuntur incipere, uel utrum omnino transierint dies illi? an circa speciem factae rei dies appellatus sit et circa priuationem nox? ut nondum specie formata materia nox dicta sit, unde formanda erant cetera, sicut potest quamuis in rebus formatis intellegi tamen ex ipsa mutabilitate informitas materiae; non enim spatiis uel locorum quasi remotior uel temporum quasi anterior discerni potest. an potius in ipsa re facta atque formata eadem mutabilitas, hoc est deficiendi, ut ita dixerim, possit bilitas, nox appellata sit, quia inest rebus factis, etiamsi non mutentur. posse mutari? uespera autem et mane non quasi per temporis praeteritionem et aduentum, sed per quendam terminum, quo intellegitur, quousque sit naturae proprie modus. unde sit naturae alterius consequenter exordium? an aliqua alia ratio sit horum uerborum diligentius uestiganda? Quis in tantum secretum facile inrumpat et quae signa dicat, cum dicit de sideribus: et sint in signa? neque enim illa dicit, quae obseruare uanitatis est, sed utique utilia et huius uitae usibus necessaria, quae uel nautae obseruant in gubernando uel omnes homines ad praeuidendas aeris qualitates per aestatem et hiemem et autumnalem uernalemque temperiem. et nimirum haec uocat tempora, quae per sidera fiunt, non spatia morarum, sed uicissitudines adfectionum caeli huius. nam si aliquis uel corporalis uel spiritalis motus conditionem istorum luminarium praecessit, ut aliquid a futura expectatione per praesens in praeteritum traiceret, sine tempore esse non potuit.