Latin
Book 7
Augustine, De Genesi Ad Litteram 7.10
Unproofread scanNot analysed yet
Fieri sane homines uitae genere pecoribus similes et ipsae res humanae clamant et scriptura testatur. unde est illud, quod commemoraui: homo in honore positus non intellexit; conparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis, sed in hac uita utique, non post mortem. proinde uel talibus bestiis nolebat in potestatem dari animam suam, qui dicebat: ne tradideris bestiis animam confitentem tibi —quales cauendos significat dominus, ubi dicit eos indutos uestitu ouium, intus autem esse lupos rapaces —uel ipsi diabolo et angelis eius; nam et ille dictus est et leo et draco. Quid enim adferunt argumenti philosophi, qui putant huminum; num animas in pecora uel pecorum in homines post mortem posse transferri? hoc certe, quod morum similitudo ad id trahat, uelut auaros in formicas, rapaces in miluos, saeuos ac superbos in leones, sectatores inmundae uoluptatis in sues et si qua similia. haec quippe adserunt nec adtendunt per hanc rationem nullo modo fieri posse, ut pecoris anima post mortem in hominem transferatur. nullo modo enim porcus similior erit homini quam porco; et cum mansuescunt leones, canibus uel etiam ouibus fiunt similiores quam hominibus. cum igitur a pecorum moribus pecora non recedunt et quae aliquantulum ceteris dissimilia fiunt, similiora sunt tamen suo generi quam humano longeque plus ab hominibus quam a pecoribus differunt, numquam erunt hominum animae istae, si ea, quae similiora sunt, trahunt. si autem hoc argumentum falsum est, quomodo erit uera illa opinio, quandoquidem nihil aliud adferunt, quo etiamsi non uera, saltem uerisimilis habeatur? unde procliuius et ipse crediderim, quod etiam eorum posteri sectatores, illos homines, qui haec primitus in suis libris posuerunt, in hac uita potius intellegi uoluisse quadam peruersitate morum ac turpitudine homines pecorum similes fieri ac sic quodam modo in pecora commutari, ut hoc dedecore obiecto eos a cupiditatum prauitate reuocarent.