Latin
Book 7
Augustine, De Genesi Ad Litteram 7.9
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem anima inrationalis materies est quodammodo, de qua fit anima rationalis, id est humana, rursus quaeritur, etiam ipsa inrationalis unde fiat, quia et ipsam non facit nisi creator omnium naturarum. an illa de materie corporali? cur non ergo et ista? nisi forte quod uelut gradatim fieri conceditur conpendio posse deum facere quisquam negabit. proinde quaelibet adhibeatur interpositio, si corpus est materies animae inrationalis et anima inrationalis est materies animae rationalis, procul dubio corpus est materies animae rationalis. quod neminem umquam scio ausum esse sentire, nisi qui et ipsam animam nonnisi in genere alicuius corporis ponit. Deinde cauendum est, ne quaedam translatio animae fieri a pecore in hominem posse credatur —quod ueritati fideique catholicae omnino contrarium est —si concesserimus inrationalem animam ueluti materiem subiacere, unde rationalis anima fiat. sic enim fiet, ut, si haec in melius commutata erit hominis, illa quoque in deterius commutata sit pecoris. de quo ludibrio quorundam philosophorum etiam eorum posteri erubuerunt nec eos hoc sensisse, sed non recte intellectos esse dixerunt. et credo ita esse. uelut si quisquam etiam de scripturis nostris hoc sentiat, ubi dictum est: homo in honore positus non intellexit; conparatus est pecoribus in sensatis et similis factus est eis, aut ubi item legitur: ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. neque enim non omnes haeretici scripturas catholicas legunt nec ob aliud sunt haeretici, nisi quod eas non bene intellegentes suas -falsas opiniones contra earum ueritatem peruicaciter adserunt. sed quoquo modo se habeat uel non habeat opinio philosophorum de reuolutionibus animarum, catholicae tamen fidei non conuenit credere animas pecorum in homines aut hominum in pecora transmigrare.