Latin
8.1.11 to 8.1.25
Augustine, De Genesi Ad Litteram 8.1.11-25
Unproofread scanNot analysed yet
Sed alia est, inquiunt, narratio factorum mirabilium, alia institutarum creaturarum; illic enim ea ipsa insolita ostendunt alios esse tamquam naturales modos rerum, alios miraculorum —quae magnalia nominantur —hic autem ipsa insinuatur institutio naturarum. quibus respondetur: sed ideo insolita et ipsa, quia prima. nam quid tam sine exemplo et sine pari facto in rerum mundanarum constitutione quam mundus? num ideo credendum non est deum fecisse mundum, quia iam non facit mundos, aut non fecisse solem, quia iam non facit soles? et hoc quidem non de paradiso, sed de ipso homine permotis debuit responderi; nunc uero, cum ipsum sic credant a deo factum, sicut alius nullus factus est, cur paradisum nolunt ita factum credere, quemadmodum nunc uident siluas fieri ? Ad eos quippe loquor, qui auctoritatem harum litterarum sequuntur; eorum enim quidam non proprie, sed figurate paradisum intellegi uolunt. nam qui omnino aduersantur his litteris, alias cum eis atque aliter egimus, quamquam et haec . in hoc ipso opere nostro, quantum ualemus, ita defendamus ad litteram, ut, qui non rationabiliter moti propter animum peruicacem uel hebetem credere ista detrectant, nullam tamen inueniant rationem, unde falsa esse conuincant. uerum isti nostri, qui fidem habent his diuinis libris et nolunt paradisum ad proprietatem litterae intellegi, locum scilicet amoenissimum, fructuosis nemoribus opacatum eundemque magnum et magno fonte fecundum, cum uideant nulla humana opera tot ac tanta uirecta siluescere occulto opere dei, miror, quemadmodum credant ipsum hominem ita factum, quemadmodum numquam uiderunt. aut si et ipse figurate intellegendus est, quis genuit Cain et Abel et Seth? an et ipsi figurate tantum fuerunt, non etiam homines ex hominibus nati? de proximo ergo adtendant istam praesumtionem quo tendat et conentur nobiscum cuncta primitus, quae gesta narrantur, in expressionem proprietatis accipere.