Latin
8.1.26 to 8.1.28
Augustine, De Genesi Ad Litteram 8.1.26-28
Unproofread scanNot analysed yet
quis enim eis postea non faueat intellegentibus, quid ista etiam figurata significatione commoneant, siue ipsarum spiritalium naturarum uel adfectionum siue rerum etiam futurarum ? sane si nullo modo possent salua fide ueritatis ea, quae corporaliter hic nominata sunt, etiam corporaliter accipi, quid aliud remaneret, nisi ut ea potius figurate dicta intellegeremus, quam scripturam sanctam inpie culparemus? porro autem, si non solum non inpediunt, uerum etiam solidius adserunt diuini eloquii narrationem haec etiam corporaliter intellecta, nemo erit, ut opinor, tam infideliter pertinax, qui cum ea secundum regulam fidei exposita proprie uiderit malit in pristina remanere sententia, si forte illi uisa fuerant, nonnisi figurate posse accipi.