Latin
Book 1, Chapter 1
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
i. Si eligerent Manichæi quos deciperent, eligeremus et nos verba quibus eis responderemus: cum vero ilii et doctos IiUcris, et indoctos errore suo persequantur, et cum promittunt veritatem, a veritate conentur avertere; non ornato politoque sermone, sed rebus manifestis convincenda est vanitas eorum, Placuit enim mihi quorumdam vere christianorum sententia, qui cum sint eruditi liberalibus litteris, tamen alios libros nostros, quos adversus Manichæos edidimus, cum legissent, viderunt eos ab imperitioribus, aut non aut difficile intelligi, et me benevolentissime monuerunt ut communem loquendi consuetudiuem non desererem, si errores illos tam perniciosos ab animis etiam imperitorum expellere cogitarem. Hunc enim sermonem usitatum et simplicem etiam docti intelligunt, illum autem indocti non intelligunt.