Latin
Book 1, Chapter 1
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Solent ergo Manichæi Scripturas Veteris Testamenti, quas non noverunt, vituperare, et ea vituperatione infirmos et parvulos nostros, non invenientes quomodo sibi respondeant, irridere atque decipere: quia nulla Scriptura est, quae non apud eos qui illam non intelligunt, facile possit reprehendi. Sed ideo divina providentia multos diversi erroris haereticos esse permiuit, ut cum insultant nobis, et interrogant nos ea quæ nescimus, vel sic excutiamus pigritiam, et divinas Scripturas nosse cupiamus. Propterea et Apostolus dicit: Oportet hæreses me I, ut probati manifesti fiant inter νοs (I Cor. at, 19). Illi enim Deo probati sunt, qui bene possunt docere: sed manifesti hominibus esse non possunt, nisi cum docent; docere autem nolunt, nisi eos qui doceri quaerunt1. Sed multi ad quaerendum pigri sunt, nisi per molestias et insultationes haereticorum quasi de somno excitentur, et de imperitia sua erubescant sibi, et de illa imperitia sua periclitari se sentiant. Qui homines si bonae sunt fidei, non cedunt hæreticis1, sed quid cis respondeant diligenter inquirunt. Nec eos deserit Deus, ut petentes accipiant, et quærentes inveniant, et pulsantibus aperiatur (Matth. VII, 7). Qui autem desperant se posse in catholica disciplina invenire quod quærunt, atteruntur erroribus; et si perseveranter inquirunt, ad ipsos fontes a quibus aberraverunt, post magnos labores fatigati atque sitientes, et pene mortui revertuntur.