Latin
Book 1, Chapter 14
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.14.20
Unproofread scanNot analysed yet
Et dixit Deus, Fiant sidera in firmamento cœli. sic ut luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et sint in ligna, et in tempora, et in dies, et in annos; et sint in splendorem in firmamento cœli, sic ut luceant super terram. Et sic eat factum. Et fecit Deus duo luminaria, majus et minus: luminare majus in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctiS, ct stellas. Et posuit illas Deus in firmamento coeli, sic ut luceant super terram, et prœsint diei et nocti, et dividant inter diem et noctem. Et vidit Deus quia bonum eat. Et facta est vespera, et factum est mane dies quartus. Hic primo quaerunt quomodo quarto die facta sint sidera, id est sol, ct luna, et stellae. Tres enim dies superiores quomodo esse sine sole potucrunt, cum videamus nunc solis ortu et occasu diem transigi, noctem vero nobis fieri solis absentia, cum ab alia parte mundi ad oricntem redit? Quibus respondemus, potuisse fieri ut tres supcriorcs dies singuli per tantam moram temporis computarentur, per quantam moram circumit sol, ex quo procedit ab oriente quousque rursus ad orientem revertitur. Ilanc enim moram et longitudinem temporis possent sentire homines etiamsi in speluncis habitarent, ubi orientem et occidentem solem videre non possent. Atque ita sentitur potuisse istam moram fieri etiam sine sole antequam sol factus esset, atque ipsam moram in illo triduo per dies singulos computatam. Hoc ergo responderemus, nisi nos revocaret quod ibi dicitur, Et facta eat vespera, et factum eat mane, quod nunc sine solis cursu videmus fieri non posse. Restat ergo ut intelligamus, in ipsa quidem mora temporis ipsas distinctiones operum sic appellatas, vesperam propter transactionem consummati operis, et mane propter inchoationem. futuri operis; de similitudine scilicet humanorum operum, quia plerumque a mane incipiunt, et ad vespcram desinunt. Habent enim consuetudinem divinae Scripturae de rebus humanis ad divinas res verba transferre. it. Deinde quærunt utquid dictum sit de sideribus: Et sint in signa et in tempora. Numquid enim, aiunt, tres illi dies sine temporibus esse potuerunt, aut ad temporis spatia non pertinent? Sed, in signa et tempora dictum est, ut per hæc sidera tempora distinguantur, et ab hominibus dignoscantur: quia si currant tempora, et nullis distinguantur articulis, qui articuli per siderum cursus notantur, possunt quidem currere tempora atque practerire; sed intelligi et discerni ab hominibus non possunt. Sicut horæ quando nubilus dies est, transeunt quidem, et sua spatia peragunt; sed distingui a nobis et notari non possunt.