Latin
Book 1, Chapter 14
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.14.22
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem dictum est, Et fecit Deus duo tuminaria; luminare majus in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis, pro eo dictum est ac si diceretur, in principatum diei et in principatum noctis. Non enim sol tantummodo inchoat diem, et non etiam peragit et finit: luna vero aliquando media nocte vel in fine noctis ad nos procedit; si ergo illae noctes, quibus hoc facit, non ab ista inchoantur, quomodo in inchoationem noctis facta est? Si autem per inchoationem principium intelligas, et per principium prircipatum, manifestum est, quia per diem sol prineipatum tenet; luna vero per noctem, quia etsi cætera sidera tunc apparent, illa tamen suo fulgore superat omnia, et ideo princeps eorum rectissime dieitur.