Latin
Book 1, Chapter 14
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.14.23
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem dictum est, Et dividant inter diem et noctem; potest Iiic fieri calumnia, ut dicatur: Quomodo jam Deus diviserat superius inter diem et noctem, si hoc, quarto die, sidera faciunt? Sic igitur hic. dictum est, Dividant inter diem et noctem, tanquam si diceretur, Sic inter se diem dividant et noctem, ut soli dies detur, nox autem lunae et sideribus cæteris. Quæ duo jam divisa erant, sed nondum inter sidera, ut jam certum esset de siderum numero, quid pa diem, et quid per noctem appareret hominibus.