Latin
1.16.26.1 to 1.16.26.15
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.16.26.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
is. Et dixit Deus, Ejiciat terra animam vivam secundum unumquodque genus quadrupedum et serpentium et bestiarum terrœ. Et sic est factum. Et fecit Deus bestias terrœ tecundum genus, et pecora secundum genus, et omnia repentia terrce secundum genus. Et vidit Deus quia bona sunt. Solent eliam istam Manichaei movere quæstionem ut dicant: Quid opus erat ut tam multa animalia Deus faceret, sive in aquis, sive in terra, quae hominibus non sunt necessaria? multa etiam perniciosa sunt et timenda. Sed cum ista dicunt, non intelligunt quemadmodum omnia pulchra sunt conditori et artifici suo, qui omnibus utitur ad gubcrnationem universitatis, cui summa lege dominatur. Si enim in alicujus opificis officinam imperitus intraverit, videt ibi multa instrumenta quorum causas ignorat, et si multum est insipiens, superflua putat. Jamvero si in fornacem incautus ceciderit, aut ferramento aliquo acuto, cum id male tractat, seipsum vulneraverit, etiam perniciosa et noxia existimat ibi esse multa. Quorum tamen usum quoniam novit artifex, insipientiam ejus irridet, et verba inepta non curans, officinam suam instanter exercet. Et tamen tam stulti sunt homines, ut apud artificem hominem non audeant vituperare quae ignorant, sed cum ea viderint credant esse necessaria, et propter usus aliquos instituta: in hoc autem mundo cujus conditor et administrator prædicatur Deus, audent multa reprehendere quorum causas non vident, et in operibus atque instrumentis omnipotentis artificis volunt se videri scire quod nesciunt. Ego vero fateor me nescire mures et ranæ quare creatæ sint, aut muscæ aut vermiculi: video tamen omnia in suo genere pulchra esse, quamvis propter peccata nostra multa nobis videantur adversa. Non enim animalis alicujus corpus et membra considcro, ubi non mensuras et numeros et ordinem inveniam ad unitatem concordiæ pertinere. Quae omnia unde veniant non intelligo, nisi a summa mensura et numero et ordine, quae in ipsa Dei sublimitate incommutabili atque aeterna consistunt.