Latin
1.16.26.16 to 1.16.26.30
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.16.26.16-30
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si cogitarent isti loquacissimi etineptissimi, non nobis tædium facerent, sed ipsi considerando omnes pulchritudines et summas et infimas, Deum artificem ubique laudarent; et quoniam nusquam offenditur ratio, sicubi forte sensus carnalis offenditur, non rerum ipsarum vitio, sed nostrae mortalitatis meritis imputarent. Et certe omnia animalia aut utilia nobis sunt, aut perniciosa, aut superflua. Adversus utilia non habent quid dicant. De perniciosis autem vel punimur, vel exercemur, vel terremur, ut non vitam istam multis periculis et labonbus subditam, sed aliam meliorem, ubi securitas summa est, diligamus et desideremus, et eam nobis pietatis meritis comparemus. De superfluis vero quid nobis est quaerere? Si tibi displicet quod non prosunt, placcat quod non obsunt; quia etsi domui nostrae non sunt necessaria, eis tamen completur hujus universitatis integritas, quæ multo major est quam domus nostra et multo melior. Hanc enim multo melius administrat Deus, quam unusquisque nostrum domum suam. Usurpa ergo utilia, cave perniciosa, relinque superflua. In omnibus tamen cum mensuras et numeros et ordinem vides, artificem quaere. Nec alium invenies, nisi ubi summa mensura, et summus numerus, et summus ordo est, id est Deum, de quo verissime dictum est, quod omnia in mensura, et numero, et pondere disposuerit (Sap. XI, 24). Sic fortasse ube. riorem capies fructum, cum Deum laudas in humilitate formicæ,quam cum transis fluvium in alicujus jumenti altitudine.