Latin
Book 1, Chapter 17
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.17.27
Unproofread scanNot analysed yet
Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem. et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maria et volatilium cœli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terrœ, et omnium reptilium, quæ super terram repunt, et caetera usque ad vesperam et mane quo completur dies sextus. Istam maxime quæstionem solent Manichaei loquaciter agitare, et insultare nobis quod hominem credamus factum ad imaginem et similitudinem Dei. Attendunt enim figuram corporis nostri, et infeliciter quaerunt utrum habeat Deus nares et dentcs et barbam, et membra etiam interiora, et cætera quae in nobis sunt necessaria. In Deo antem talia ridiculum cst, imo impium credere, et ideo negant bominem factum esse ad imaginem et similitudinem Dei. Quibus respondemus, membra quidem ista in Scripturis plerumque nominari, cum Deus insinuatur audientibus parvulis; et hoc non solum in Veteris Testamenti libris, sed etiam in Novi. Nam et oculi Dei commemorantur, et aures, et labia t, et pedes, et ad dexteram Dei Patris sedere evangelizatur Filius. Et ipse Dominus dicit: Nolite per cœlum jurare, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus eat (Matth. v, 34, 35 ). Item ipse dicit quod in digito Dei ejiciebat daemonia (Luc. XI, 20 ). Sed omnes qui spiritualiter intelligunt Scripturas, non membra corporea per ista nomina, sed spirituales potentias accipere didicerunt, sicut galeas, et scutum, et gladium (Ephes. VI, 16,17 ),et alia multa. Primo ergo istis hæreticis dicendum est, qua impudentia de talibus verbis Veteri Testamento calumnientur, cum etiam in Novo haec posita videant, aut fortasse non videant, sed cum litigant excaecentur.