Latin
1.2.5.23 to 1.2.5.41
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.2.5.23-41
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ergo cogantur expnere, ut intelligant se non intelligere, cuin temere volunt reprehendere quod diligenter quærere debuerunt. Si autem non dicunt, Quid placuit Deo subito facere coelum et terram, sed tollunt inde, subito; et hoc tantum dicunt, Quid placuit Deo facere coelum et te. -ram? Non euim coævum Deo mundum istum diciuius, quia non ejus aeternitatis est hic mundus, cujus æternitatis est Deus: mundum quippe fecit Deus, et sic cum ipsa creatura quam Deus fecit, tempora esse coeperunt; et ideo dicuntur tempora æterna. Non tamen sic sunt æterna tempora quomodo aeternus est Deus, quia Deus est ante tempora, qui fabricator est temporum: sicut omnia quae fecit Deus bona sunt valde, sed non sic bona sunt, quomodo bonus est Deus, quia ille fecit, hæc autem facta sunt: nec ea genuit de seipso, ut hoc essent quod ipse est; sed ea lecit de nihilo, ut non essem æqualia, nec ei a quo facta sunt; nec Filio ejus per quem facta sunt; justum est enim 1. Si ergo isti dixerint, Quid placuit Deo facere coelum et lerram? respondendum est eis, ut prius discant vim voluntatis humanae, qui voluntatem Dei nosse desiderant. Causas enim voluntatis Dei scire quærunt, cum voluntas Dei omnium quae sunt, ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas Dei, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei, quod nefas csJ credere. Qui ergo dicit, Quare fecit Deus cœlum et terram? respondendum est ei, Quia voluit. Vokintas enim Del causa est coeli et terrae, et ideo major est voluntas Dei quam coelum et terra. Qui autem dicit, Quare voluit facere coelum et terram? majus aliquid quærit quam est voluntas Dei: nihil autein majus inveniri potest. Compescat ergo se humana temeritas, et id quod non est non.