Latin
1.2.5.1 to 1.2.5.22
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.2.5.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Primum ergo librum Veteris Testamenti, qui inscribitur Genesis, sic solent Manichaei reprehendere. Quod scriptum est, In principio fecit Deus cœlum et terram, quierunt, in quo principio; et dicunt: Si in principio aliquo temporis fccil Deus coelum et terram, quid agebat antequam faceret cœlum et terram? et quid ei subito placuit facere, quod nunquam antea fecerat per tempora æterna? Ilis respondemus, Deum in principio fecisse coelum et terram, non in principio temporis, sed in Christo, cum Verbum esset apud Patrem, per quod facta et in quo facta sunt omnia (Joan. i, i, 3). Dominus enim noster Jesus Christus, cum eum Judoci interrogassent quis esset, respondit, Principium, quia et loquor νοbis (1 d. VIII, 25). Sed etsi in principio temporis Deum fecisse caelum et terram credamus, debemus utique intelligere quod ante prin. cipium temporis non erat tempus. Deus enim feeit et tempora: et ideo antequam faccret tempora, non erant tempora. Non ergo possumus dicere fuisse aliquod tempus quando Deus nondum aliquid fecerat. Quomodo enim erat tempus quod Deus non fecerat,. cum omnium temporum ipse sit fabricator? Et si tempus cum caelo et terra esse cœpit, non potest inveniri tempus quo Deus nondum fecerat coelum et terram. Cum autem dicitur, Quid ei placuit subito, sic dicitur, quasi aliqua tempora transierint, quibus Deus nihil operatus est. Non enim transire poterat tempus, quod nondum fecerat Dvus; quia non potest esse operator temporum, nisi qui est ante tempora. Certe et ipsi Manichæi legunt apostolum Paulmn, et laudant et honorant; et ejus Epistolas male interpretando multos decipiunt. Dicant ergo nobis quid dixerit apostolus Paulus, Agnitionem veritatis quae est secundum pietatem Dei in apem vitas æternæ, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna (Tit. i, 4,2): æterna euim tempora quid ante se habere potuerunt?