Latin
Book 1, Chapter 23
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.23.35
Unproofread scanNot analysed yet
i* ÆTAS. Sed quare septimo die requies ista tribnatur, diligentius considerandum arbitror. Video enim per totum textum divinarum Scripturarum sex quasdam aetates operosas, certis quasi limitibus suis esse distinctas, ut in septima speretur requies; et easdem sex aetates habere similitudinem istorum sex dicrum, in quibus ea facta sunt quae Deum fecisse Scriptura commemorat. Primordia enim generis huinani, in quibus ista luce frui coepit, bene comparantur primo diei quo fecit Deus lucem. Haec retas tanquam infantia deputanda est ipsius universi sæculi, quod tanquam unum hominem proportione magnitudinis suae cogitare debemus: quia unusquisque homo cum primo nascitur, et exit ad lucem, primam ætatem agit infantiam. Haec tenditur ab Adam usque ad Noe generationibus decem. Quasi vespera hujus diei fit diluvium I; quia et infantia nostra tanquam oblivionis diluvio deletur.