Latin
Book 1, Chapter 23
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.23.36
Unproofread scanNot analysed yet
2a ÆTAS. Et incipit mane a temporibus Noe secunda aetas tanquam pueritia, et tenditur hæc altas usque ad Abraham aliis generalionibus decem. Et bene comparatur secundo diei quo factum est tirmamentum inter aquam et aquam; quia et arca in qua crat Noe cum suis, firmamentum erat inter aquas inferiores in quibus natabat, et superiores quibus compluebatur. Hæc ætas non diluvio deletur, quia et pueritia nostra non oblivione tergitur de memoria. Meminimus enim nos fuisse pueros, infantes autem non mcminimus. Hujus vespera est confusio linguarum in cis qui turrem faciebant, et fit mane ab Abraham. Sed nec ista aetas secunda generavit populum Dei, quia nec pueritia apta est ad generandum. 57. 3' ÆTAS. Mane ergo fit ab Abrah. ,et succedit aetas tertia similis adolescentiae. Et bene comparatur diei tertio, quo ab aquis terra separata est. Ab omnibus enim gentibus, quarum error instabilis et vanis simulacrorum doctrinis tanquam ventis omnibus mobilis, maris nomine bene significatur; ab hac ergo gentium variitate et hujus saeculi fluctibus separatus est populus Dei per Abraham, tanquam terra cum apparuit arida, id est, sitiens imbrem cœlestem divinorum mandatorum: qui populus unum Deum colendo, tanquam irrigata terra, ut fructus utiles posset afferre, sanctas Scripturas et Prophetias accepit. Hæc enim ætas potuit jam generare populum Deo, quia et tertia ætas. id est adolescentia filios habere jam potest. Et ideo ad Abraham dictum est: Patrem multarum gentium posuite2, et augeam te nimis valde, et ponam te in gentes, et reges de te exient. Et ponam testamentum meum inter me ei te, et inter semen tuum post te, in generationes eorum in testamentum æternum; ut sim tibi Deus, et semini tuo post te: et dabo tibi et semini tuo post te terram in qua habitas, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, et ero illis Deus (Gen. XVII, 5-8). Hæc ætas porrigitur ab Abraham usque ad David quatuordecim generationibus. Hujus vespera est in populi peccatis, quibus divina mandata præteribant, usque ad malitiam pessimi regis Saül.