Latin
Book 1, Chapter 23
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.23.58
Unproofread scanNot analysed yet
4° £TAS. Et inde fit mane regnum David. Haec aetas similis juventutis est. Et revera inter omnes ætates regnat juventus, et ipsa est firmum ornamentum omnium attalum: et ideo bene comparatur quarto diei, quo facta sunt sidera in firmamento coeli. Quid enim evidentius significat splendorem regni, quam solis excellentia? Et plebem obtemperantem regno splendor lunae ostendit, tanquam synagogam ipsam, et stellae principes ejus, et omnia tanquam in firmamento in regni stabilitate fundata. Hujus quasi vespera est in peccatis regum, quibus illa gens meruit captivari atque servire.