Latin
2.1.1.1 to 2.1.1.21
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.1.1.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
i. Post enumerationem et expositionem dierum septem, interposita est quasi quaedam conclusio, et appellatus est liber creaturae coeli et terræ, quidquid superius dictum est, cum sit parva pars libri: sed ideo sic meruit vocari, quia universi sæculi a Capite usque ad finem quasi brevis quaedam imago in his diebus septem figurata est. Deinde incipit de homine diligentius narrari. Quae omnis narratio non aperte, sed figurate explicatur, ut exerceat mentes quaerentium veritatem, et spirituali negotio a negotiis carnalibus avocet. Sic enim se continet: Hic eat liber creaturæ cæli et terræ, cum factus esset dies quo fecit Deus cælum et terram, et omnia viridia agri, antequam essent super terram, et omne pabulum agri, antequam germinaret. Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea. Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terras. Et tunc finxit Deus hominem de limo terræ, et insufflavit in faciem ejus flatum vitæ, et factus est homo in animam viventem. Et tunc plantavit Deus paradisum iti Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem fInxerat. Et produxit adhuc Deus de terra omne tignum formosum ad aspectum, et bonum ad escam: et lignum vi,. plantavit in medio paradisi, et lignum scientiæ toni et mali. Flumen autem prodibat ex Eden, et irrigabat paradisum: quod inde dividitur in quatuor partes. Nomen uni Phison; hoc est quod circuit totam terram Evilath, ibi est aurum, aurum autem terras illius optimum t; ibi eat carbunculus et lapis prasinus. Et nomen secundi fluminis Geon; hoc circuit totam terram Æthiopiæ. Et flumen tertium Tigris; hoc eat quod vadit contra Assyrios. Et flumen quartum dicitur Euphrates. Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecerat, et posuit eum in paradiso, ut operaretur ibi, et custodiret cum.