Latin
2.1.1.22 to 2.1.1.35
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.1.1.22-35
Unproofread scanNot analysed yet
Et præcepit Dominus Deus Adæ, dicens: Ex omni tigno quod cat in paradiso, edes ad escam; de ligno autem scientiæ boni et mali non edetis ab eo: qua die enim ederitis ab illo, morte moriemini. Et dixit Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium simile sibi. Et quæcumque finxerat Deus ex omni genere pecorum, et ex omni genere bestiarum agri, et ex omni genere volatilium volantium sub cœto, perduxit ea ad Adam, ut videret quid ea vocaret: et quod vocavit ea omnia Adam animam vivam, hoc eat nomen cjus. Et post hæc vocavit Adam nomina omnium pecorum, et omnium avium cæli, et omnium bestiarum agri; et secundum quod vocavit ea Adam, hoc eat nomen eorum usque in hodiernum diem. Ipsi autem Ada: nondum fuit adjutorium simile illi. Et immisit Deus soporem in Adam, et obdormivit: et sumpsit Deus unam de costis ejus, et implevit locum ejus carne, et formavit Deus costam quam accepit ab Adam in mulierem. Et adduxit illam ad Adam, ut videret quid eam vocaret. Et dixit Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est 1; et hæc erit mihi adjutorium. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adjungetur I uxori suæ; et erunt duo in carne una. Et erant ambo nudi, Adam et mulier ejus, et non confundebantur.