Latin
Book 2, Chapter 11
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.11.16
Unproofread scanNot analysed yet
iS. Quod autem ita constitutus est homo in paradiso, ut operaretur et custodiret; operatio iila laudabilior laboriosa non erat. Alia est namque in paradiso operatio, et alia in terra, quo post peccatum damnatus est. Ex eo autem quod additum est, et custodiret; significatum est qualis illa operatio erat. Namque in tranquillitate beatae vitae, ubi mors non est, omnis opera est custodire quod tenes. Accipit etiam praeceptum, de quo superius jam tractavimus (Supra, c. 9). Quod praeceptum, quoniam sic concluditur, ut non ad unum loquatur; sic enim dicit, Qua die autem mandacaveritis, morte moriemini; incipit expoui quomodo sit facta femina: et facta dicitur in adjutorium viri, ut copulatione spirituali spirituales fetus ederet, id est bona opera divinae laudis; dum ille regit, haec obtemperat; ille a sapientia regitur, haec a viro. Caput enim viri Christus, et caput mulieris vir (I Cor. XI, 3). Ideoque dicitur: Non eat bonum solum hominem esse. Adhuc euim erat \quod fieret, ut non solum anima corpori dominaretur, quia corpus servilem locum obtinet, sed etiam virilis ratio subjugaret sibi animalem partem suam, per quod adjutorium imperaret corpori. Ad hujus rei exemplum femina facta est, quam rerum ordo subjugat viro; ut quod in duobus hominibus evidentius apparet, id est in masculo et fe mina, etiam in une homine considerari possit: ut appetitum animae, per quem de membris corporis operamur, habeat mens interior tanquam virilis ratio subjugatum, et justa lege modum imponat adjutorio suo, sicut vir debet feminam regere, nec eam permit tere dominari in virum; quod ubi contingit, perversa et misera domus est. Primo ergo demonstravit Deus homini quanto melior esset'pecoribus, et omnibus irrationabilibus animantibus: et boc significat quod dictum est, adducta esse ad illum omnia animantia, ut videret quid ea vocaret, et eis nomina imponeret. Ex hoc enim apparet ipsa ratione hominem meliorem esse quam pecora, quod distinguere et nominatim ea discernere, nonnisi ratio potest, quæ de ipsis judicat. Sed hæc facilis ratio est; cito enim homo intelligit se meliorem esse pecoribus: illa est difficilis ratio, qua intelligit in seipso aliud esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur.